monumenta.ch > Augustinus > 24
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 2, XXIII <<<     >>> XXV

Caput XXIV SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sulla certe ipse, cuius tempora talia fuerunt, ut superiora, quorum vindex esse videbatur, illorum comparatione quaererentur, cum primum ad Urbem contra Marium castra movisset, adeo laeta exta immolanti fuisse scribit Livius, ut custodiri se Postumius haruspex voluerit capitis supplicium subiturus, nisi ea, quae in animo Sulla haberet, diis iuvantibus implevisset.
2 Ecce non discesserant adytis atque aris relictis di, quando de rerum eventu praedicebant nihilque de ipsius Sullae correctione curabant. Promittebant praesagando felicitatem magnam nec malam cupiditatem minando frangebant. Deinde cum esset in Asia bellum Mithridaticum gerens, per Lucium Titium ei mandatum est a Iove, quod esset Mithridatem superaturus, et factum est.
3 Ac postea molienti redire in Urbem et suas amicorumque iniurias civili sanguine ulcisci, iterum mandatum est ab eodem Iove per militem quendam legionis sextae, prius se de Mithridate praenuntiasse victoriam, et tunc promittere daturum se potestatem, qua recuperaret ab inimicis rem publicam non sine multo sanguine.
4 Tum percontatus Sulla, quae forma militi visa fuerit, cum ille indicasset, eam recordatus est, quam prius ab illo audierat, qui de Mithridatica victoria ab eodem mandata pertulerat. Quid hic responderi potest, quare dii curaverint velut felicia ista nuntiare, et nullus eorum curaverit Sullam monendo corrigere mala tanta facturum scelestis armis civilibus, qualia non foedarent, sed auferrent omnino rem publicam?
5 Nempe intelleguntur daemones, sicut saepe dixi notumque nobis est in litteris sacris resque ipsae satis indicant, negotium suum agere, ut pro diis habeantur et colantur, ut ea illis exhibeantur, quibus hi qui exhibent sociati unam pessimam causam cum eis habeant in iudicio Dei. Deinde cum venisset Tarentum Sulla atque ibi sacrificasset, vidit in capite vitulini iecoris similitudinem coronae aureae.
6 Tunc Postumius haruspex ille respondit praeclaram significare victoriam iussitque ut extis illis solus vesceretur. Postea parvo intervallo servus cuiusdam Luci Pontii vaticinando clamavit: "A Bellona nuntius venio, victoria tua est, Sulla." Deinde adiecit arsurum esse Capitolium. Hoc cum dixisset, continuo egressus e castris postero die concitatior reversus est et Capitolium arsisse clamavit.
7 Arserat autem re vera Capitolium. Quod quidem daemoni et praevidere facile fuit et celerrime nuntiare. Illud sane intende, quod ad causam maxime pertinet, sub qualibus diis esse cupiant, qui blasphemant Salvatorem voluntates fidelium a dominatu daemonum liberantem.
8 Clamavit homo vaticinando: "Victoria tua est, Sulla," atque ut id divino spiritu clamare crederetur, nuntiavit etiam aliquid et prope futurum et mox factum, unde longe aberat per quem ille spiritus loquebatur; non tamen clamavit: "Ab sceleribus parce, Sulla", quae illic victor tam horrenda commisit, cui corona aurea ipsius victoriae inlustrissimum signum in vitulino iecore apparuit, qualia signa si dii iusti dare solerent ac non daemones impii, profecto illis extis nefaria potius atque ipsi Sullae graviter noxia mala futura monstrarent.
9 Neque enim eius dignitati tantum profuit illa victoria, quantum nocuit cupiditati; qua factum est, ut inmoderatis inhians et secundis rebus elatus ac praecipitatus magis ipse periret in moribus, quam inimicos in corporibus perderet.
10 Haec illi dii vere tristia vereque lugenda non extis, non auguriis, non cuiusquam somnio vel vaticinio praenuntiabant. Magis enim timebant ne corrigeretur quam ne vinceretur. Immo satis agebant, ut victor civium gloriosus victus atque captivus nefandis vitiis et per haec ipsis etiam daemonibus multo obstrictius subderetur.